Wednesday 7 May 2014

St Benedict Medal keyring - new stock

One of the greatest protectors against the assaults of the Devil is the St. Benedict's Medal.

In order for it to have this power over the devil, it needs to be exorcised and blessed. The Exorcism and Blessing is as follows:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

R. Qui fecit caelum et terram.

Exorcizo vos, numismata, per Deum + Patrem omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, et omnis incursus, omne phantasma satanae, eradicare et effugare, ab his numismatibus: ut fiant omnibus, qui eis usuri sunt, salus mentis et corporis: in nomine Patris + omnipotentis, et Jesu + Christi Filii ejus, Domini nostri, et Spiritus + Sancti Paracliti, et in caritate ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R.Amen.
V.Domine exaudi orationem meam.
R.Et clamor meus ad te veniat.
V.Dominus vobiscum.
R.Et cum spiritu tuo.
OremusDeus omnipotens, bonorum omnium largitor, supplices te rogamus, ut per intercessionem sancti Benedicti his sacris numismatibus tuam beneditionem + infundas, ut omnes qui ea gestaverint ac bonis operibus intenti fuerint, sanitatem mentis et corporis, et gratiam sanctificationis, atque indulgentias (nobis) concessas consequi mereantur, omnesque diaboli insidias et fraudes, per auxilium misericordiae tuae, studeant devitare et in conspectu tuo sancti et immaculati valeant apparere. Per Christum Dominum nostrum. R.Amen.
Then the medal is sprinkled with Holy Water.
If the medal is set in a crucifix, the crucifix has to be blessed too. Here is the blessing:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus: Rogamus te, Domine sancte, pater omnipotens, aeterne Deus: ut digneris benedicere + hoc signum Crucis, ut sit remedium salutare generi humano; sit soliditas fidei, profectus bonorum operum, redemptio animarum; sit solamen, et protectio, ac tutela contra saeva jacula inimicorum. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oremus: Benedic, + Domine Jesu Christe, hanc Crucem, per quam eripuisti mundum a potestate daemonum, et superasti passione tua suggestorem peccati, qui gaudebat in praevaricatione primi hominis per ligni vetiti sumptionem. (Hic aspergatur aqua benedicta). Santificetur hoc signum Crucis in nomine Patris + et Filii + et Spiritus + Sancti; ut orantes, inclinantesque se propter Dominum ante istam Crucem, inveniant corporis et animae sanitatem. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

No comments:

Post a Comment